- NUDI Pedes
- NUDI Pedesviriles magis, quam in calceis, verba Tertull. de Pallio.Ubi, si quid calceatûs inducitur a palliatis, sandalia esse, non calceos, quae res mundissima est: frequentius tamen nihil calceatûs inducere, sed nudipedes agere, hocque virile magis esse, ait. Clemens Alex. Paedag. l. 2. c. 11. Α᾿νδρὶ δὲ αὖ μάλα ἁρμόδιον ἀνυποδησία, πλὴν εἰ μὴ ςτρατεύοιτο, καὶ γὰρ πῶ ἐτγὺς τῷ ὑποδεδέςθαι τὸ δεδέςθαι. Ἀσκητικώτατόν γέ τοι γυμνοῖς χρῆςθαι τοῖς ποσὶν καὶ πρὸς ὑγείαν καὶ ἐυκολίαν ἔυθετον, ἔνωα μὴ ἀνάτκητις διακωλύοι. De Cynicis autem loquitur Tertullian, qui si quid calceatûsinducebant, sociis aut blautiis calceabantur, pluribus tamen ex his Nudipedalia magis celebrantibus. Ideo dixit, palliô Cynicô amictos, si quid calceatûs gererent, mundissimum opus esse, nudos tamen magis pedes habere, h. e. ἀνυποδητεῖν. Nam Cynici plerumque tales, ut Ascetae: nihil autem ἀσκητικώτερον, quam ἀνυποδησία, quae propria erat Cynicorum et omnium Philosophorum, qui paulo austeriorem ascesin profiterentur. Aristophanes in Nubibus.Αἰβοῖ πονηροί γ᾿ οἶδα τοὺς ἀλαζόνας.Τοὺς ὠχριῶντας, τοὺς ἀνῦποδήτους λέγεις.Ω῟ν κακοδαίμων Σωκράτης καὶ Χαιρεφῶν.Vah mali, novi arrogantes illos,Illos pallentes, illos nudipedes ais,Inter quos infelix Socrates et Chaerephon.Eandem quoque ἀνυπτοδησίαν Pythagoristae exercebant, sed omnium maxime Cynici Philosophi. Lucianus de Cynico, ἀυχμεῖς, ἀχίτων εἶ, ἀνυποδητεῖς, nudipes es. Vide et Dionem Chrysostomum in ea περὶ χήματος. Quare errat vir eruditus, qui pedes nudos magis hîc de soleatis accipiendos censet, quorum pedes intecti et nudi. Nam solea pedem non tegebat, sed plantam pedis tantum. Tacitus Annal. l. 2. c. 59. de Germanico: Pedibus intectis pari cum Graecis amictu. Graeci quoquc, cum res Romanas tractant, ἀνυποδήτους Interdum vocant non qui prorsus carent calceatu, sed qui calceos Romanos non habent, licet Graecanicas soleas induti sint. Nam ὑποδήματα proprie calceos vocabant, ad distinctionem σανδαλίων. Sed hôc locô ita accipi neutiquam potest, cum hôc sensu Graeci omnes ἀνυπόδητοι essent, utpote cum soleis et crepidis incedentes etc. Philosophos hos secuti Ascetae Christiani non solum more illorum, humillimâ et vilissimâ veste, qualis erat τρίβων Philosophorum, contecti contentique agebant, sed et Nudipedalia sibi omni tempore indicebant, ut de Heracla Presbytero narrat Eusebius: Quod tamen totum tum arbitrarium erat, utpote nondum ullâ Ascetarum πολιτείᾳ, qui Monachi postea dicti sunt, certis legibus ac regulis, priscô illô aevô constitutâ, licet inde originem accepisse sit exploratum, ut pluribus exponit Salmas. Commentar. de orig. vitae Monasticae. De Nudipede Leviro apud Hebraeos, qui Fratriam ducere semenque Fratri defuncto excitare renuebat, suô locô. Vide quoque Bochart. Hieroz. l. 2. c. 50. et hîc infra: uti de Gothorum gentilitio more nudis cruribus ac suris, nudôque poplite incedendi, aliquid infra voce Pero.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.